- NUPTAALE Poculum
- NUPTAALE Poculuminter Graecorum nuptiales ritus. Cum enim apud hos duae potissimum formulae sacrae habeantur, altera Sponsalium sacrorum, sine celebritate Nuptiali, altera Nuptialium sacrorum, posterior haec Ἀκολουθεία τοῦ ςτεφανώματος vocatur, Ordo sacer coronamenti. Atque tum, cum, qui desponsati sollenniter fuerant, etiam coronari volunt, intrant in sacrarium cum cereis accensis, praeeunte Sacerdote cum thymiamate et Psal. 128. recitante addunturque Psalmi alii, plebis doxologia, preces Συνάπτη vocatae â Diacono dictae aliaeque a Sacerdote, quibus a Numine petuntur, quae felicitatem et vitam prosperam coniugum spectant. Et dein, inquit Sacerdos, Σύζευξον ἀυτοὺς εν ὁμοφροσύνῃ ςτεφάνωσον ἀυτοὺς ἐις σάρκα μίαν, χάρισαι ἀυτοῖς καρπὸν κοιλίας, ἐυτεκυίας ἀπόλαυσον, Coniuge eos in unanimitate, corona eos in carnem unam. Da eis fructum ventris et ut prole fruantur fecundi. Dixologiâ subiectâ, Μετὰ τὸ Ἀμὴν λαβὼν ὁ Ἰερεὺς τὰ ςτέφανα, ςτέφει πρῶτον τὸν Νυμφίον, λέγων. Στέφεται ὁ δοῦλος τοῦ Θεοῦ ὁ δεῖνα τὴν δούλην τοῦ Θεοῦ τήν δε ἐις τὸ ὄνομα τοῦ πατρὸς, καὶ ὑιοῦ καὶ τοῦ ἁγίου πνεύματος, Simul ac Amen dicitur, Sacerdos coronam sumens, coronat primo Sponsum, dicens; Coronatur hic Servus Dei N. ancillâ Dei hâc, in nomen Patris ac Filii ac Spiritus Sancti. Iisdem verbis postea Sponsam alloquitur atque his peractis ter utitur huiusmodi benedictione, Κὑριε ὁ θεὸς ἡμῶν δόξῃ καὶ τιμῇ ςτεφάνωσον ἀυτοὺς, Domine Deus gloriâ ac honore corona eos. Legitur tunc, quae de officio coniugali habentur, in Ep. ad Ephes. c. 5. v. 22. item illud Euangelii de nuptiis in Cana Galileae. Et post preces aliquot alis προσφέρεται τὸ κεινὸν ποτήριον καὶ ἐυλογεῖ ἀυτὸ ὁ ἑερεὺς, affertur Commune Poculum, quod benedicit Sacerdos, ad hunc modum, Καὶ τὸ ποτήριον, τὸ κοινὸν τοῦτο παρεχόμενον τοῖς συναφθεῖσι πρὸς γάμου κοινωνίαν ἐυλόγει ἐυλογίᾳ πνευματικῇ, Etiam et Poculum hoc Commune exhibendum eis, qui in communionem matrimonii coniun.guntur, spirituali benedicas benedlctione. Ter dein illud eis porrigit; primo Marito dein Uxori: et prehendens eos quasi in circulum cir cumagit psallens, dum corponas tenent a tergo Paranymphi, quae capitibus Sponsorum iterum non sine benedictione sollenni aptantur, usque dum post orationem unam atque alteram vitae coniugali propriam coniuges dimittuntur. Apud Moscos tamen, licet in re Ecclesiastica ferme Graecis congeneres, Poculum hoc non adhibetur. Nimirum quaerchat Hypatius Pocieii Moscorum Archiepiscopus a Petro Arcudio Corcyraeo, quid hâc ceremoniâ Graeci velint. Arcudius autem de Concord. Eccles. Occid. et Orient. l. 7. c. 32. Fassus tum me ignorare, nisi quod suspicabar istud Iacratissimae communionis locô fieri. Cum enim a prandiis atque domi etiam permulti matrimonia contrahant, locô videlac tempore minus aptô ad Eucharistiam administrandam et percipiendam, aiebam instar communionis hanc ceremoniam fortasse intreductam esse. Quam coniecturam ut firmet, consuluisse se ait Euchologium vetustissimum Patriarchale, quod asservetur in Monasterio Cryptae Ferratae, ubi legatur de Sponsis, qui scilicet coronandi introducuntur, Καὶ ἐλθόντες πρὸ την τοῦ θυσιαςτηῥίου ἀπολύουσιν ἀλλήλων τὰς χεῖρας καὶ ἵςτανται πρὸ τῶ ἁγίων θυρῶν. Α᾿πόκειται δὲ εν τῇ θείᾳ τραπέζῃ ποτήριον ἔχον προηγιασμένα καὶ ςτεφανώματα δύο και ποτήριον ὑέλου πλῆρες εἴνου, Etpostquam venerint ante Sanctscarium, manus non amplius tenent consertas, seil stant pro sacris foribus. Repositum est autem super divinam mensam poculum babens Praesanctificata et coronae duae, item Poculum vitreum vim plenum. Et paulo post, Καὶ κρατῶν τὸ ποτήριον λέγει τα προηγιασμένα ἅγια τοῖς ἀγίοις. καὶ κοινωνεῖ ἀυτοὺς. Ac tenens poculum (h. e. inquit Arcudius, Calicem) Sacerdos dicit praesanctisicata Sancta Sanctis. Et eos participes facit communionis. Finitâ dein oratione et ter exhibitâ ablutione (sic in Euchologio illo) ἀποδίδωσι τὸ ποτήριον τινὶ ἢ ὡς ἔνιοι κλᾷ, Restituit poculum alicut, seu, ut volunt nonnulli, frangit. Ubi, inquit, per Poculum, intelligit vitreum, non autem calicem, in quo erat communio praesanctificata. Adco, ut trina ablutio etiam, idque ex vino, in poculo hoc vitreo, inter ritus nuptiales sit Christianorum, et c. Vide Seldenum ubi supra l. 3. c. 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.